- AMBROSIA seu AMBROSII VICUS
- AMBROSIA, seu AMBROSII VICUSseu Ambresburia, Urbs Angliae, ad Avennam fluv. in Viltonia provine. vulgo Ambresbury. Hinc Ambrosii mons, 2. milliar. ab Ambresburia, Britannorum heroum, qui regnante Vortigerô A. C. 475. Saxonum dolô illic caesi humatique sunt, clade nobilitatus, hodie Sonebenge nominatur, nbi stupendae maguitudinis Saxa, ab Autelio Ambrosio Britanniae Rege erecta, conspiciuntur, modô tam incredibili constructa, ut omnes in admirarionem tantae structurae converterint. Historiam eius post Ignatium Iones conscripist Gualterus Charlton Medicinae Doctor. Horum quae hodie restant, spatium 300. pedes continet. Hic Aurelius Rex ut et Uterpesldrago et Constans sepulti. Plura Ioh. Speedus suggeret. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.